Il possesso di nessun bene può dare piacere se non è condiviso - Studentville

Il possesso di nessun bene può dare piacere se non è condiviso

Cupio in te transfundere omnia quae ad sanandos animi morbos magna efficacia expertus sum. Gaudeo aliquid discere ut te doceam; nec me ulla res delectabit, licet eximia sit et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Nullius boni – sicut neminem fugit – iucunda possessio est sine socio. Mittam itaque tibi ipsos libros qui me iuvërunt, unde salutaria hausi et, ne multam operam impendas in totis libris perlegendis, imponas notas, ut tu, qui sectaris tantum profutura, protînus accedas ad ea quae probo et admiror. Plus tamen te et viva vox et convictus sapientum docebunt quam libri, primum quia homines amplius oculis quam auribus credunt, deinde quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti