Quae cum ego non solum suspicarer, sed plane cernerem –
neque enim obscure gerebantur – dixi in senatu in hoc magistratu me popularem consulem futurum. Quid enim est tam populare quam
pax? qua non modo ei quibus natura sensum dedit sed etiam tecta atque agri mihi laetari videntur. Quid tam populare quam
libertas? quam non solum ab hominibus verum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi videtis. Quid tam populare quam
otium? quod ita iucundum est ut et vos et maiores vestri et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet, ut
aliquando in otio possit esse, praesertim in imperio ac dignitate. Quin idcirco etiam maioribus nostris praecipuam laudem
gratiamque debemus, quod eorum labore est factum uti impune in otio esse possemus. Qua re qui possum non esse popularis, cum
videam haec omnia, Quirites, pacem externam, libertatem propriam generis ac nominis vestri, otium domesticum, denique omnia
quae vobis cara atque ampla sunt in fidem et quodam modo in patrocinium mei consulatus esse conlata?
- Latino
- De Bello Gallico
- Cicerone