Il sacrificio estremo per la patria - Studentville

Il sacrificio estremo per la patria

Dorienses ob pristinas offensas Atheniensibus bellum indixerunt et de belli fortuna oraculum consuluerunt. Responsum fuit: «Victores eritis, nisi Codrus, Atheniensium rex, occisus erit». Cum igitur Dorienses adversus Athenienses proelio dimicaverunt, militibus custodiam ac tutelam regis hostium praeceperunt. Sed Codrus oraculi responsum atque hostium consilium cognovit. Itaque postquam vestem regiam exuit et pannosam induit, rex ligna umeris accepit et in Doriensium castra intravit, a nullo hoste cognitus. In militum turbam se insinuavit, iudicio falce militem vulneravit et ab eo interfectus est. Cum autem Dorienses regis corpus cognoverunt, sine proelio discesserunt. Codrus igitur morte sua patriam servavit.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti