Il tempio di Giunone - Studentville

Il tempio di Giunone

Sex milia aberat urbe Crotone nobili templum (ipsa urbe erat nobilius) Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis. Lucus ibi, frequenti silva et proceris arboribus saeptus, laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore; separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum. Magni igitur fructus ex eo pecore capti columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque templum divitiis etiam, non tantum sanctitate fuit. Ac miracula aliqua adfinguntur plerumque tam insignibus locis. Fama est aram esse in vestibulo templi, cuius cinerem nullus umquam moveat ventus.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti