Importanza della dote presso i Romani - Studentville

Importanza della dote presso i Romani

Cum secundo Punico bello Cn. Scipio ex Hispania senatui scripsisset, petens ut sibi successor mitteretur, quia filiam innuptam adultae iam aetatis haberet neque ei sine se dos expediri posset, senatus, ne res publica bono duce careret, patris sibi partes desumpsit, constitutaque dote, summam eius ex aerario erogavit ac puellam nuptum dedit. Dotis modus XL milia aeris fuit. Quo non solum humanitas patrum conscriptorum, sed etiam habitus veterum patrimoniorum cognosci potest. Namque (patrimonia) adeo fuerunt arta ut Tuccia, Caesonis filia, maximam dotem ad virum X milia aeris attulisse visasit, et Megullia, quia cum quinquaginta milibus aeris mariti domum intravit, Dotatae cognomen habuerit. Senatus etiam Fabricii, Luscinique filias ab indotatis nuptiis vindicavit, quoniam paternae hereditati praeter opïmam gloriam nihil erat quod acceptum referrent.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti