Importanza della psicologia in battaglia - Studentville

Importanza della psicologia in battaglia

Cum se maior pars agminis Romanorum in magnam convallem demisisset, undique hostes subito se ostenderunt novissimosque premebant et primos prohibebant ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium committebant. Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidabat et concursabat cohortesque disponebat. At Cotta, qui animo providisset haec pericula in itinere, nulla in re communi saluti deerat; in pugna militis quoque officia praestabat. Cum propter longitudinem agminis non facile duces per se omnia obire possent, imperaverunt ut milites impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. Quod consilium tamen incommode accidit; nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam alacriores effecit, quod summo timore putarent hunc iussum ut desperationis signum. Praeterea vulgo milites a signis discesserunt et clamore et fletu omnia completa sunt.

  • Letteratura Latina
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti