Ingratitudine di Atene nei confronti di Milziade - Studentville

Ingratitudine di Atene nei confronti di Milziade

Miltiades Atheniensis, Cimonis filius, unus ex clarissimis peritissimisque ducibus antiquorum temporum putatur. Amantissimus patriae, diu Atheniensium exercitui praefuit, multis interfuit proeliis, numquam suo officio defuit et denique suorum civium libertatem ab incrusu Persarum defendit. Contra Persas enim strenue dimicavit et cum parvo civium Atheniensium exercitu ingentes hotium copias profligavit in campo Marathonio, qui paulum Athenis abest. Cronelius Nepos, Romanus rerum scriptor, adfirmat nihil nobilius pugna Marathonia esse, quod numquam tam exigua hominum manus tanta hostium copias superaverit. Postea bellum gessit contra Graecas insulas, quae Persarum classi auxilium praebuerant, sed quod Parum insulam expugnare non potuit, sui cives eum proditionis accusaverunt et magna pecunia multaverunt. Cum multam solvere non potuisset, in vincula coniectus est, ubi pauper solusque decessit. Certe Miltiadis mors Atheniensibus non profuit, immo obfuit toti Graeciae, quia summa erat eius auctoritas etiam apud omnes exteras gentes.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti