La battaglia della trebbia in una giornata d'inverno - Studentville

La battaglia della trebbia in una giornata d'inverno

hannibal prima luce Numidas equites transgredi Trebiam flumen et obequitare hostium castris iubet. erat forte brumae tempus et nivalis dies in locis praegelidis propinquitate etiam fluminum ac paludum. ad hoc (inoltre), raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris in eis inerat. ut vero Romani, qui, Numidas insequentes, in aquam ingressi erant – et erat pectoribus tenus, aucta nocturno imbri – ex flumine egressi sunt, tum rigere omnibus corpora ut vix armorum tenendorum potentia esset, et simul ob lassitudinem, procedente iam die, fame etiam deficere. qui passim per agros sparsi erant, vestigia cedentis agminis sequentes, Placentiam contendere. aliis timor hostium rursus audaciam ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra pervenere. imber, nive mixtus, et intoleranda vis frigoris et homines multos et iumenta et elephantos prope omnes absumpsit.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti