La brama di ricchezza e potere corrompe i romani - Studentville

La brama di ricchezza e potere corrompe i romani

Temporibus antiquis apud Romanos domi militiaeque boni mores colebantur,concordia maxime valebat,avaritia contemnebatur.Cives cum civibus de virtute certabant; iurgia,discordias, simultates cum hostibus exercebant. In suppliciis deorum magnifici,domi parci, in amicos fideles erant. Audacia in bello, in pace aequitate rem publicam curabant. Harum(= di queste)
virtutum certa documenta habeo:namque in bello saepe puniti sunt milites qui ducis iniussu in hostes pugnaverant vel qui(quelli che), postquam revocati erant,tarde proelio excesserant,nullus miles vero,postquam proelium commissum erat, signa reliquit aut loco cessit; in pace beneficiis magis quam (= più che) metu imperium regebant et iniuriis ignoscebant. Sed cum labore atque iustitia res publica crevit,reges magni bello domiti sunt,nationes ferae et populi ingentes vi subacti sunt.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti