La costa adriatica - Studentville

La costa adriatica

Italia ab Alpibus incipit atque inter Hadriaticum et Tyrrhenum excurrit. Romanorum temporibus sinistram partem Carnii et Veneti occupaverunt et nunc hodie colunt; postea fuerunt Italici populi, Picentes, Frentani, Dauni, Apuli, Calabri, Sallentini. Ad dextram erant sub Alpibus Ligures, sub Appennino Etruria; postea Latium, Volsci, Campania et super Lucaniam Brutii. Padus flumen late occupat Hadriatici litora et influit exigua cum vi in mare per septem ostia. A pado ad Anconam iter ducit inter Gallicas Italiasque gentes; in iis locis terrisque sunt Ravenna, Ariminum, Pisaurum, Fanum et flumen Metaurus. Deinde Picena litora sunt cum Numana et urbibus et castellis. Dauni habent Tifernum amnem et montem Garganum. In Apuliae finibus invenimus Sipontum, Canusium et Rudias, patriam Ennii, clari poetae. In regione quae a Romanis Calabria appellabatur sunt Brundisium et multae antiquae pulchraeque Graecae coloniae.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti