Legiones Romanae deinde ductae sunt ad diruendam urbem Albam. Quae ubi intravere portas ,non quidem fuit tumultus ille nec pavor qualis captarum esse urbium solet:sed silentium triste ac tacita maestitia ita deficit omnium animos ut rogitantes alii alioc nunc in liminibus starent ,nunc errabundi domos suas pervagarentur .Ita fragor tectorum quae diruebantur audiebatur pulvisque omnia impleverat ,cum Albani ,larem ac penates tectaque relinquentes ,exirent ;iam continens agmen migrantium impleverat vias et conspectus aliorum integrabat lacrimas . Egressis urbe Albanis,Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo,unaque hora quadringentorum annorum opus ruinis dedit.
- Letteratura Latina
- Versioni di Catone
- Anonimi