Socrates, cum a discipulo interrogaretur nonne beatissimum putaret Archelaum, Perdiccae filium, qui tum potentissimus erat et fortunatissimus putabatur et saepe thermas palaestrasque frequentabat, respondit: «Haud scio quid dicam et quomodo iudicem. Numquam enim cum eo collocutus sum nec qui sint eius mores cognosco». Cui discipulus: «Cur haec? – inquit – Aliter ergo id scire non potes?» Tum Socrates: «Nullo modo qualis sit homo iudicare possum, nisi quid sentiat audivero». «Tu igitur ne de Persarum rege quidem magno dicere potes beatusne sit?» «Quomodo ego possim, cum ignorem quam doctus, quam vir bonus sit?» «Quid? In qua re ergo putas sitam esse beatam vitam? Vel quae putas necessaria ad beatam vitam?» «Ita prorsus existimo bonos beatos, improbos miseros.» «Miserum ergo Archelaum arbitraris?» «Nescio utrum beatus an miser sit, cum eum non cognoscam. Sed, si iniustus, certe miser et infelix est.»
- Filosofia
- Lingua Viva 2
- Versioni dai Libri di Esercizi