omnia maria, omnes terrae arionis nomen cognoscunt.eius cantu fluminum aquae stabant atque sub unius arboris umbra vicini iacebant agni et lupi, canes et lepores.vixerat diu arion apud periandrum, corinthiorum regem;is per multos annos apud se arionem detinuerat multasque divitias ei donaverat.arion autem in patriam suam redire cupiebat:navem igitur conduxit et profectus est.nautae vero contra eius vitam coniuraverunt,ut eum pecunia et donis privarent:immo in mare arionem deicere statuerunt.tum ille citharam suam sumpsit, suavem cantum cecinit et in undas se demisit.delphinus, eius voce et citharae sonitu laetus, tergo suo arionem accepit et salvum in litore deposuit.
- Letteratura Latina
- Versioni di Catone
- Anonimi