La pazienza di Socrate - Studentville

La pazienza di Socrate

Socrates ille, quem sapientissimum omnium oraculum Apollinis praedicavit, quanta animi tolerantia fuerit multis argumentis ostendere possumus. hoc unum tamen satis esse putamus. nemo ignorabat quam querula et iurgii cupida esset Xantihippe, eius exor. nonne ergo socrates, qui perpetuo tam malae feminae ngenium perferre cogebatur, infelicissimus omnium fuisse videtur? attamen ille aequo et hilari animo fuit. cum olim Alcibiades ex eo quaesivisset cur mulierem tam acerbam toleraret:”quid-inquit-magis idoneum viro esse putas ad exercendum animum patientia quam petulantem uxorem? cur igitur me tanto beneficio destituam? dum uxorem domi perpetior, nonne exerceor assidue et adusesco foris quoque civium meorum petulantiam moderate ferre? dic proinde, discipule mi, num qid mihi aptius ad animum exercendum contingere potuerit?”. his in verbis quanta sapientia et moderatio fuerit quis non videt?

  • Filosofia
  • Versioni di Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti