La prima battaglia navale dei Romani - Studentville

La prima battaglia navale dei Romani

Primo bello punico senatus Lutatio Catulo consuli imperium belli contra Afros commisit. Consul cum classe trecentarum navium in Siciliam contendit, ubi Carthaginienses contra Romanorum classem iam quadrigentas naves paraverant. Numquam in mari tantis copiis pugnatum est. Lutatius Catulus navem aeger ascendit; vulneratus enim in pugna superiore fuerat. Ante Lilybaeum, promunturium atque civitatem Siciliae, Romani, quamvis navalis proelii imperiti, tanta virtute pugnaverunt, ut Carthaginienses vicerint. Nam LXIII hostium naves captae sunt, CXXV demersae, XXXII milia hostium capta (sunt), XIII milia occisa, infinitum pondus auri, argenti, praedae in potestatem Romanorum redactum est. Ex classe Romana XII naves demersae sunt. Statim pacem Carthaginienses a senatu petiverunt et Romanorum captivi, qui a Carthaginiensibus tenebantur, sine pretio redditi sunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti