La Sicilia - Studentville

La Sicilia

situ et loci natura simillima est Sicilia inferioris Italiae regionibus, maxime Buttiorum Peninsule: multi enim putant eam Bruttio remotissima aetate fuisse coniunctam. Posteriore autem tempore impetus inferi maris eam Italia, quasi a corpore maiore, dirupit. Nusquam est terribilior et concitatior undarum aestus quam in freto Siculo. inde antiqui fabulam de Scylla et Charybdi effinxerunt. plurimi ibi montes exsurgunt, aut ab extremo litore aut ab extremo litore aut ab interioribus vallibus, quorum summus et maximus Aetna, fumum et ignes vomens, vertice nive candidissimo, humiliora iuga et cacumina longe exsuperat. complures praeterea pulcherrimae et celeberrimae urbes insulam nobilitant, quarum carissimae et vetustissimae sunt syracuse, catina, messana, panormus, lilybaeum atque agrigentum.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti