La solitudine del tiranno - Studentville

La solitudine del tiranno

Haec enim est tyrannorum vita nimirum, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae. Quis enim aut eum diligat, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet? Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit plerumque, ceciderunt, tum intelligitur quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt, exulantem tum se intellexisse quos fidos amicos habuisset quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset. Quamquam miror si quemquam amicum habere potuit illa superbia et importunitate. Atque ut huius, quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fideles.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti