La superiore saggezza legislativa degli antichi Romani - Studentville

La superiore saggezza legislativa degli antichi Romani

Quantum maiores nostros prudentia praestiterint iis qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur, considerate. Prudentissima civitas Atheniensium fuisse traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges, quibus hodie quoque utuntur, scripserit. Is, cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum (esse) putasse. Sapienter fecisse dicitur, cum nihil sanxerit de eo quod antea commissum non erat, ne lex videretur non prohibere sed admonere scelus. Quanto nostri maiores sapientius (fecerunt)! Qui, cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ii magnitudine poenae a maleficio summoverentur: parricidas insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti