La virtù è fonte di felicità - Studentville

La virtù è fonte di felicità

Ergo in virtute posita est vera felicitas. Quid haec tibi virtus suadebit? Ne quid aut bonum aut malum existimes, quod nec virtute nec malitia continget. Deinde, ut sis immobilis et contra malum ex bono, ut, qua fas est, deum effingas. Quid tibi pro hac expeditione promittit? Ingentia et aequa divinis: nihil cogeris, nullo indigebis; liber eris, tutus, indemnis; nihil frustra temptabis, nihil prohibeberis; omnia tibi ex sententia cedent, nihil adversum accidet, nihil contra opinionem ac voluntatem. «Quid ergo? virtus ad beate vivendum sufficit? » Perfecta illa et divina quidni sufficiat, immo superfluat? quid enim deesse potest extra desiderium omnium posito? quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se collegit? sed ei, qui ad virtutem tendit, etiam si multum processit, opus est aliqua fortunae indulgentia adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum exsolvit et omne vinculum mortale. Quid ergo interest? quod arte alligati sunt alii, adstricti alii, districti quoque; hic, qui ad superiora progressus est et se altius extulit, laxam catenam trahit nondum liber, iam tamen pro libero.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti