La vita in campagna - Studentville

La vita in campagna

Dura et laboriosa in agris agricolarum vita est; agricolae enim industriosi sunt: glebas scindunt, agros colunt, terram arant, adunca falcula spicas secant, capellas et agnas, vaccas cum vitulis pascunt. Dum vilici in agris mira cum sollertia laborant, feminae operas domesticas curant, lanam faciunt, mensam parant. In areis gallinae et columbae sunt; ab agricolis beluae fugantur. In areis sunt etiam procerae fagi et populi, frugiferae mali et piri. Agricolae cum filiis et filiabus in parvis casis habitant, et agricolarum filiae statuas dearum sertis spiceis magna laetitia coronant. Cum est bruma, agricolarum opera cessat; post cenam agricolae et finitimarum villarum accolae apud flammam sedent; iucundae fabulae narrantur a feminis: fabulis enim vitae curae levantur, familia advenaeque delectantur. Aspera autem et misera est vita agricolarum qui in aridis terris vivunt.

  • Latino
  • Sermo et Humanitas - Quaderno per il recupero
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti