L'arca di Noè - Studentville

L'arca di Noè

Postquam numerus hominum crevit, omnia vitia invaluere. Quare offensus Deus statuit perdere hominum genus diluvio. Attamen pepercit Noemo et liberis eius, quia colebant virtutem. Noemus, admonitus a Deo, exstruxit ingentem arcam in modum navis; linivit eam bitumine, et in eam induxit par unum omnium avium et animantium.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti