Le bellezze di Siracusa - Studentville

Le bellezze di Siracusa

Urbem Syracusas maximam esse Graecarum , pulcherrimam omnium saepe audistis. Est ita ut dicitur. Ea tanta est urbs ut ex quattuor urbibus maximis constare dicatur. Quarum una est ea quae Insula appellatur, in qua domus est quae Hieronis regis fuit, qua praetores uti solent. In ea sunt aedessacrae complures, sed duae quae longe ceteris antecellunt, altera Dianae et altera Minervae. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium. Syracusis autem altera urbs est cui nomen achradina est. In qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima curia est templumque egregium Iovis Olympii. Tertia est urbs quae , quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha nominata est. In qua gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae, coliturque ea pars et habitatur frequentissime. Quarta autem est quae, quia postrema aedificata est , Neapolis nominatur. In ea theatrum maximum, praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae , signumque Apollinis qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti