Le condizione per entrare nel regno dei cieli - Studentville

Le condizione per entrare nel regno dei cieli

Et ecce iuvenis illi dixit: “Magister bone, quod bonum facere debeo, ut habeam vitam aeternam?”. Qui dixit ei: “Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si cupis vitam aeternam, serva mandata”. Dicit ille: “Quae?” Iesus autem dixit: “Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem tuam, et dilige proximum tuum sicut te ipsum”. Dicit illi adulescens: “Omnia haec custodivi a iuventute mea, quid adhuc mihi deest?” Respondit illi Iesus: “Si cupis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus ita ut habeas thesaurum in caelo; et veni, sequere me”. Cum audivisset autem adulescens verbum, discedit tristis, quia pretiosis possessionibus abundabat. Iesus autem dixit discipulis suis: “Amen dico vobis divitem difficile intraturum esse in regnum caelorum. Et iterum dico vobis: facilius est camelum per foramen acus transgredi, quam divitem intrare in regnum caelorum”.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti