Le interrogazioni sviluppano il senso critico - Studentville

Le interrogazioni sviluppano il senso critico

Neque solum haec ipse debebit docere praeceptor, sed frequenter interrogare discipulos quorum iudicium experiatur. Sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent aures, simulque ad id perducentur, quod quaeritur, ut inveniant ipsi et intelligant. Nam quid aliud agimus docendo eos, quam ne semper docendi sint? Hoc diligentiae genus ausim dicere plus collaturum esse discentibus quam omnium dicendi magistrorum omnes artes, quae iuvant sine dubio multum; sed latiore quadam comprehensione per omnia cotidie paene nascentia ire quo modo possunt? Sicut de re militari, in qua sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit scire qua ducum quisque ratione, in quali re, tempore, loco, sapienter usus sit aut contra. Nam plurimi sunt discipuli in quibus fere minus valeant praecepta quam experimenta.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti