Le mogli di Nerone - Studentville

Le mogli di Nerone

Uxores praeter Octaviam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quae quaestorio patre nata erat et equiti Romano antea nupta, deinde Statiliam Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem. Qua ut potiretur, virum eius Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidavit. Octaviae consuetudinem cito aspernatus est et amicis, qui eum corripiebant, sufficere illi debere respondit uxoria ornamenta. Eandem mox saepe frustra strangulare meditatus est et dimisit ut sterilem, conviciis etiam relegavit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo impudenti falsoque, ut in quaestione Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret et eam dolo stupratam (esse) a se ipso fateretur. Poppaeam duodecimo die post divortium Octaviae in matrimonium accepit et dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu calcis occidit quod se aurigatione sero reversum gravida et aegra reprehenderat. Ex hac filiam tulit Claudiam Augustam amisitque admodum infantem.

  • Latino
  • Lingua Magistra 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti