Le ragioni per votare un candidato - Studentville

Le ragioni per votare un candidato

Quis neget tribus rebus homines maxime ad benevolentiam atque ad suffragandi studium duci? Haec tria sunt beneficia, spes, adiunctio animi; ergo animadvertendum est quem ad modum cuique horum generi sit inserviendum. Minimis etiam beneficiis homines adducuntur ut satis causae putent esse ad studium suffragationis; nedum ii quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, utinam intellegant suum officium esse suffragium in comitiis tibi ferre! Hi ne tibi satisfecerint sane, certe nemo eos umquam probabit. Electores in hanc opinionem adducendi sunt tibi, ut putent te vicissim obligari posse iis qui adhuc tibi obligati sunt.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti