Leggere pochi libri, ma ben selezionati - Studentville

Leggere pochi libri, ma ben selezionati

Nusquam est qui ubique est. In peregrinatione vitam agentibus hoc fit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias. Idem saepe iis accidit qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transmittunt. Cibus non prodest, nec corpori accedit, qui statim sumptus emittitur. Sanitatas autem corporis deficit ob remediorum crebram mutationem. Librorum multitudinem destringere dicendum est! Itaque cum legere non possis quantum in bibliotheca habueris, satis est habere quantum legas. «Sed modo» inquis «hunc librum evolvere volo, modo illum, et libros ad umbilicum non revolvo». Fastidientis stomachi proprium est multa degustare; quae ubi varia sunt et diversa, inquinant non alunt. Probatos itaque scriptores semper lege et, si quando ad alios deverti tibi libuerit, ad priores redire memento!

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti