L'Egitto - Studentville

L'Egitto

Aegyptus terra arida est, sed ubi Nilus fluit, vita operaeque florent. Procul a Nilo loca deserta sunt: ibi Aegyptii non vivunt propter aquae inopiam. In libro de Aegypto Herodotus, vir doctus inter Graecos, iure scribebat: «Aegyptus Nili donum est». Nam aquae Nili redundabant et agros fecundo limo operiebant; itaque frumentum celeriter crescebat atque horrea semper plena erant. Arare terram necesse non erat: agricolae in umido limo frumentum, quod copiosum crescebat, serebant ac deinde metebant. Aegypti incolae mathematicae et geometriae et medicinae scientiam colebant. Scribae administrabant: nam scribere poterant et scripturas calculosque in paginis papyraceis ponebant. Numerus immensus servorum altos obeliscos et splendida templa, columnis statuisque ornata, aedificabat.

  • Latino
  • Sermo et Humanitas - Quaderno per il recupero
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti