Paragrafo 21
42 Haec etiamsi ficta sunt a poeta non absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane
etiam illud commenticium quo Priamus est conturbatus quia
“mater gravida parere se ardentem facem
visa est in somnis
Hecuba; quo facto pater
rex ipse Priamus somnio mentis metu
perculsus curis sumptus suspirantibus
exsacrificabat
hostiis balantibus.
Tum coniecturam postulat pacem petens
ut se edoceret obsecrans Apollinem
quo sese vertant tantae
sortes somnium.
Ibi ex oraclo voce divina edidit
Apollo: puerum primus Priamo qui foret
postilla natus temperaret
tollere:
eum esse exitium Troiae pestem Pergamo.”
43 Sint haec ut dixi somnia fabularum hisque adiungatur etiam Aeneae
somnium quod nimirum in Fabi Pictoris Graecis annalibus eius modi est ut omnia quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt
ea fuerint quae ei secundum quietem visa sunt.
Paragrafo 22
Sed propiora
videamus. Cuiusnam modi est Superbi Tarquini somnium de quo in Bruto Acci loquitur ipse?
44 “Quoniam quieti corpus nocturno
impetu
dedi sopore placans artus languidos
visust in somnis pastor ad me appellere
pecus lanigerum eximia
pulchritudine;
duos consanguineos arietes inde eligi
praeclarioremque alterum immolare me;
deinde eius germanum
cornibus conitier
in me arietare eoque ictu me ad casum dari;
exim prostratum terra graviter saucium
resupinum in
caelo contueri maxumum ac
mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum
radiatum solis liquier cursu novo.”
45 Eius
igitur somnii a coniectoribus quae sit interpretatio facta videamus:
“Rex quae in vita usurpant homines cogitant curant
vident
quaeque agunt vigilantes agitantque ea si cui in somno accidunt
minus mirandum est; sed in re tanta haud temere
visa se offerunt.
Proin vide ne quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus
is sapientia munitum pectus egregium
gerat
teque regno expellat; nam id quod de sole ostentum est tibi
populo commutationem rerum portendit
fore
perpropinquam. Haec bene verruncent populo! Nam quod ad dexteram
cepit cursum ab laeva signum praepotens
pulcherrume
auguratum est rem Romanam publicam summam fore.”
Paragrafo 23
46
Age nunc ad externa redeamus. Matrem Phalaridis scribit Ponticus Heraclides doctus vir auditor et discipulus Platonis visam
esse videre in somnis simulacra deorum quae ipsa domi consecravisset; ex iis Mercurium e patera quam dextera manu teneret
sanguinem visum esse fundere; qui cum terram attigisset refervescere videretur sic ut tota domus sanguine redundaret. Quod
matris somnium immanis filii crudelitas comprobavit. Quid ego quae magi Cyro illi principi interpretati sint ex Dinonis
Persicis fibris proferam? Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset ter eum scribit frustra adpetivisse manibus cum se
convolvens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis ex triplici
adpetitione solis triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi. Quod ita contigit; nam ad septuagesimum pervenit cum
quadraginta natus annos regnare coepisset.
47 Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans
siquidem ad mortem proficiscens Cafianus Indus cum inscenderet in rogum ardentem “O praeclarum discessum” inquit “e vita cum ut
Herculi contigit mortali corpore cremato in lucem animus excesserit! ” Cumque Alexander eum rogaret si quid vellet ut diceret ”
Optume ” inquit; ” propediem te videbo. ” Quod ita contigit; nam Babylone paucis post diebus Alexander est mortuus. Discedo
parumper a somniis ad quae mox revertar. Qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit eadem constat ex Olympiade natum esse
Alexandrum atque ubi lucere coepisset clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae proxuma nocte
natam.
Paragrafo 24
48 Haec de Indis et magis; redeamus ad somnia. Hannibalem Coelius
scribit cum columnam auream quae esset in fano Iunonis Laciniae auferre vellet dubitaretque utrum ea solida esset an
extrinsecus inaurata perterebravisse cumque solidam invenisset statuisse tollere. Ei secundum quietem visam esse Iunonem
praedicere ne id faceret minarique si fecisset se curaturam ut eum quoque oculum quo bene videret amitteret; idque ab homine
acuto non esso neglectum; itaque ex eo auro quod exterebratum esset buculam curasse faciendam et eam in summa columna
conlocavisse. 49 Hoc item in Sileni quem Coelius sequitur Graeca historia est (is autem diligentissume res Hannibalis
persecutus est): Hannibalem cum cepisset Saguntum visum esse in somnis a Iove in deorum concilium vocari; quo cum venisset
Iovem imperavisse ut Italiae bellum inferret ducemque ei unum e concilio datum quo illum utentem cum exercitu progredi
coepisse; tum ei ducem illum praecepisse ne respiceret; illum autem id diutius facere non potuisse elatumque cupiditate
respexisse; tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus quacumque incederet omnia arbusta virgulta tecta
pervertere et eum admiratum quaesisse de deo quodnam illud esset tale monstrum et deum respondisse vastitatem esse Italiae
praecepisseque ut pergeret protinus quid retro atque a tergo fieret ne laboraret. 50 Apud Agathoclem scriptum in historia est
Hamilcarem Karthaginiensem cum oppugnaret Syracusas visum esse audire vocem se postridie cenaturum Syracusis; cum autem is dies
inluxisset magnam seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos milites esse factam; quod cum sensissent Syracusani
improviso eos in castra inrupisse Hamilcaremque ab iis vivum esse sublatum: ita res somnium comprobavit. Plena exemplorum est
historia tum referta vita communis. 51 At vero P. Decius ille Quinti filius qui primus e Deciis consul fuit cum esset tribunus
militum M. Valerio A. Cornelio consulibus a Samnitibusque premeretur noster exercitus cum pericula proeliorum iniret audacius
monereturque ut cautior esset dixit quod exstat in annalibus sibi in somnis visum esse cum in mediis hostibus versaretur
occidere cum maxuma gloria. Et tum quidem incolumis exercitum obsidione liberavit; post triennium autem cum consul esset
devovit se et in aciem Latinorum inrupit armatus. Quo eius facto superati sunt et deleti Latini. Cuius mors ita gloriosa fuit
ut eandem concupisceret filius.
Paragrafo 25
52 Sed veniamus nunc si placet ad somnia
philosophorum. Est apud Platonem Socrates cum esset in custodia publica dicens Critoni suo familiari sibi post tertium die esse
moriendum; vidisse se in somnis pulchritudine eximia feminam quae se nomine appellans diceret Homericum quendam eius modi
versum:
“Tertia te Phthiae tempestas laeta locabit.”
quod ut est dictum sic scribitur contigisse. Xenophon Socraticus
(qui vir et quantus!) in ea militia qua cum Cyro minor perfunctus est sua scribit somnia quorum eventus mirabile exstiterunt.
53 Mentiri Xenophontem an delirare dicemus? Quid singolari vir ingenio Aristoteles et paene divino ipsene errat an alios vult
errare cum scribit Eudemum Cyprium familiarem suum iter in Macedoniam facientem Pheras venis se quae erat urbs in Thessalia tum
admodum nobilis ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur; in igitur oppido ita graviter aegrum Eudemum fuisse ut
omne medici diffiderent; ei visum in quiete egregia facie iuvenem dicere fore ut perbrevi convalesceret paucisque diebus
interiturum Alexandrum tyrannum ipsum autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum. Atque ita quidem prima statim
scribit Aristoteles consecuta: et convaluisse Eudemum et ab uxoris fratribus interfectum tyrannum; quinto autem anno exeunte
cum esset spes ex illo somnio in Cyprum illum ex Sicilia esse rediturum proeliantem eum ad Syracusas occidisse; ex quo ita
illud somnium esse interpretatum ut cum animus Eudemi e corpore excesserit tum domum revertisse videatur. 54 Adiungamus
philosophis doctissimum hominem poëtam quidem divinum Sophoclem; qui cum aede Herculis patera aurea gravis subrepta esset in
somni vidit ipsum deum dicentem qui id fecisset. Quod semel ille iterumque neglexit. Ubi idem saepius ascendit in Ariu pagum
detulit rem; Areopagitae comprehendi iubent eum qui a Sophocle erat nominatus; is quaestione adhibita confessus est pateramque
rettulit. Quo facto fanum illud Indicis Herculis nominatum est.
- Latino
- De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone