Libro 1, Paragrafo 3 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 3

Atque haec ut ego arbitror veteres rerum magis eventis moniti quam ratione docti probaverunt. Philosophorum vero exquisita quaedam argumenta cur esset vera divinatio conlecta sunt; e quibus ut de antiquissumis loquar Colophonius Xenophanes unus qui deos esse diceret divinationem funditus sustulit; reliqui vero omnes praeter Epicurum balbutientem de natura deorum divinationem probaverunt sed non uno modo. Nam cum Socrates omnesque Socratici Zenoque et ii qui ab eo essent profecti manerent in antiquorum philosophorum sententia vetere Academia et Peripateticis consentientibus cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras iam ante tribuisset qui etiam ipse augur vellet esse plurumisque locis gravis auctor Democritus praesensionem rerum futurarum comprobaret Dicaearchus Peripateticus cetera divinationis genera sustulit somniorum et furoris reliquit Cratippusque familiaris noster quem ego parem summis Peripateticis iudico isdem rebus fidem tribuit reliqua divinationis genera reiecit. Sed cum Stoici omnia fere illa defenderent quod et Zeno in suis commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora fecisset accessit acerrumo vir ingenio Chrysippus qui totam de divinatione duobus libris explicavit sententiam uno praeterea de oraclis uno de somniis; quem subsequens unum librum Babylonius Diogenes edidit eius auditor duo Antipater quinque noster Posidonius. Sed a Stoicis vel princeps eius disciplinae Posidoni doctor discipulus Antipatri degeneravit Panaetius nec tamen ausus est negare vim esse divinandi sed dubitare se dixit. Quod illi in aliqua re invitissumis Stoicis Stoico facere licuit nos ut in reliquis rebus faciamus a Stoicis non concedetur? praesertim cum id de quo Panaetio non liquet reliquis eiusdem disciplinae solis luce videatur clarius. Sed haec quidem laus Academiae praestantissumi philosophi iudicio et testimonio comprobata est.

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti