Libro 1, Paragrafo 4 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 4

Etenim nobismet ipsis quaerentibus quid sit de divinatione iudicandum quod a Carneade multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint verentibusque ne temere vel falsae rei vel non satis cognitae adsentiamur faciendum videtur ut diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus ut fecimus in iis tribus libris quos de natura deorum scripsimus. Nam cum omnibus in rebus temeritas in adsentiendo errorque turpis est tum in eo loco maxime in quo iudicandum est quantum auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus; est enim periculum ne aut neglectis iis impia fraude aut susceptis anili superstitione obligemur.

  • Latino
  • De Divinatione di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti