Libro 10, vv. 1-117 - Studentville

Libro 10, vv. 1-117

Panditur interea domus omnipotentis Olympi

10.1
conciliumque vocat divum pater atque hominum rex
sideream in sedem, terras unde arduus omnis
castraque

Dardanidum aspectat populosque Latinos.
considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: 5
‘caelicolae magni, quianam

sententia vobis
versa retro tantumque animis certatis iniquis?
abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
quae

contra vetitum discordia? quis metus aut hos
aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? 10
adveniet iustum pugnae ne

arcessite tempus,
cum fera Karthago Romanis arcibus olim
exitium magnum atque Alpis immittet apertas:
tum certare

odiis, tum res rapuisse licebit.
nunc sinite et placitum laeti componite foedus.’ 15
Iuppiter haec paucis; at non

Venus aurea contra
pauca refert:
‘o pater, o hominum rerumque aeterna potestas
(namque aliud quid sit quod iam

implorare queamus?),
cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur 10.20
per medios insignis equis tumidusque secundo

Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros;
quin intra portas atque ipsis proelia miscent
aggeribus murorum

et inundant sanguine fossae.
Aeneas ignarus abest. numquamne levari 25
obsidione sines? muris iterum imminet hostis

nascentis Troiae nec non exercitus alter,
atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. equidem credo,

mea vulnera restant
et tua progenies mortalia demoror arma. 30
si sine pace tua atque invito numine Troes
Italiam

petiere, luant peccata neque illos
iuveris auxilio; sin tot responsa secuti
quae superi manesque dabant, cur nunc tua

quisquam
vertere iussa potest aut cur nova condere fata? 35
quid repetam exustas Erycino in litore classis,
quid

tempestatum regem ventosque furentis
Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
nunc etiam manis ( haec intemptata manebat

sors rerum ) movet et superis immissa repente 10.40
Allecto medias Italum bacchata per urbes.
nil super imperio

moveor. speravimus ista,
dum fortuna fuit. vincant, quos vincere mavis.
si nulla est regio Teucris quam det tua coniunx

dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae 45
excidia obtestor: liceat dimittere ab armis
incolumem Ascanium,

liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis
et quacumque viam dederit Fortuna sequatur:
hunc

tegere et dirae valeam subducere pugnae. 50
est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
Idaliaeque domus: positis

inglorius armis
exigat hic aevum. magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde
obstabit

Tyriis. quid pestem evadere belli 55
iuvit et Argolicos medium fugisse per ignis
totque maris vastaeque exhausta

pericula terrae,
dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
non satius cineres patriae insedisse supremos

atque solum quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta 10.60
redde, oro, miseris iterumque revolvere casus
da, pater,

Iliacos Teucris.’ tum regia Iuno
acta furore gravi: ‘quid me alta silentia cogis
rumpere et obductum verbis

vulgare dolorem?
Aenean hominum quisquam divumque subegit 65
bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam

petiit fatis auctoribus esto
Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra
hortati sumus aut vitam committere ventis?

num puero summam belli, num credere muros, 70
Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas?
quis deus in fraudem,

quae dura potentia nostra
egit? ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?
indignum est Italos Troiam circumdare flammis

nascentem et patria Turnum consistere terra, 75
cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
quid face Troianos atra

vim ferre Latinis,
arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
quid soceros legere et gremiis abducere pactas,

pacem orare manu, praefigere puppibus arma? 10.80
tu potes Aenean manibus subducere Graium
proque viro nebulam et

ventos obtendere inanis,
et potes in totidem classem convertere nymphas:
nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum

est?
“Aeneas ignarus abest”: ignarus et absit. 85
est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
quid gravidam

bellis urbem et corda aspera temptas?
nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
conamur? nos? an miseros qui Troas

Achivis
obiecit? quae causa fuit consurgere in arma 90
Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
me duce

Dardanius Spartam expugnavit adulter,
aut ego tela dedi fovive Cupidine bella?
tum decuit metuisse tuis: nunc sera

querelis
haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.’ 95
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
caelicolae

adsensu vario, ceu flamina prima
cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
murmura venturos nautis prodentia

ventos.
tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, 10.100
infit eo dicente deum domus alta silescit
et

tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:
‘accipite ergo

animis atque haec mea figite dicta.
quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris 105
haud licitum, nec vestra capit

discordia finem,
quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo,

seu fatis Italum castra obsidione tenentur
sive errore malo Troiae monitisque sinistris. 110
nec Rutulos solvo. sua

cuique exorsa laborem
fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem.
fata viam invenient.’ Stygii per flumina

fratris,
per pice torrentis atraque voragine ripas
adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. 115
hic finis fandi.

solio tum Iuppiter aureo
surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti