De Officiis, Libro 2, Par. da 41 a 45 - Studentville

De Officiis, Libro 2, Par. da 41 a 45

Paragrafo 41
Mihi quidem non apud Medos solum ut ait Herodotus sed etiam apud maiores nostros

iustitiae fruendae causa videntur olim bene morati reges constituti. Nam cum premeretur in otio multitudo ab iis qui maiores

opes habebant ad unum aliquem confugiebant virtute praestantem qui cum prohiberet iniuria tenuiores aequitate constituenda

summos cum infimis pari iure retinebat. Eademque constituendarum legum fuit causa quae

regum.

Paragrafo 42
Ius enim semper est quaesitum aequabile; neque enim aliter esset

ius. Id si ab uno iusto et bono viro consequebantur erant eo contenti; cum id minus contingeret leges sunt inventae quae cum

omnibus semper una atque eadem voce loquerentur. Ergo hoc quidem perspicuum est eos ad imperandum deligi solitos quorum de

iustitia magna esset opinio multitudinis. Adiuncto vero ut idem etiam prudentes haberentur nihil erat quod homines iis

auctoribus non posse consequi se arbitrarentur. Omni igitur ratione colenda et retinenda iustitia est cum ipsa per sese (nam

aliter iustitia non esset) tum propter amplificationem honoris et gloriae. Sed ut pecuniae non quaerendae solum ratio est verum

etiam collocandae quae perpetuos sumptus suppeditet nec solum necessarios sed etiam liberales sic gloria et quaerenda et

collocanda ratione est.

Paragrafo 43
Quamquam praeclare Socrates hanc viam ad gloriam

proximam et quasi compendiariam dicebat esse si quis id ageret ut qualis haberi vellet talis esset. Quod si qui simulatione et

inani ostentatione et ficto non modo sermone sed etiam voltu stabilem se gloriam consequi posse rentur vehementer errant. Vera

gloria radices agit atque etiam propagatur ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt nec simulatum potest quicquam esse

diuturnum. Testes sunt permulti in utramque partem sed brevitatis causa familia contenti erimus una. Tiberius enim Gracchus P.

f. tam diu laudabitur dum memoria rerum Romanarum manebit at eius filii nec vivi probabantur bonis et mortui numerum optinent

iure caesorum. Qui igitur adipisci veram gloriam volet iustitiae fungatur officiis. Ea quae essent dictum est in libro

superiore.

Paragrafo 44
Sed ut facillime quales simus tales esse videamur etsi in eo

ipso vis maxima est ut simus ii qui haberi velimus tamen quaedam praecepta danda sunt. Nam si quis ab ineunte aetate habet

causam celebritatis et nominis aut a patre acceptam quod tibi mi Cicero arbitror contigisse aut aliquo casu atque fortuna in

hunc oculi omnium coniciuntur atque in eum quid agat quemadmodum vivat inquiritur et tamquam in clarissima luce versetur ita

nullum obscurum potest nec dictum eius esse nec factum.

Paragrafo 45
Quorum autem

prima aetas propter humilitatem et obscuritatem in hominum ignoratione versatur ii simul ac iuvenes esse coeperunt magna

spectare et ad ea rectis studiis debent contendere; quod eo firmiore animo facient quia non modo non invidetur illi aetati

verum etiam favetur. Prima est igitur adulescenti commendatio ad gloriam si qua ex bellicis rebus comparari potest in qua multi

apud maiores nostros extiterunt; semper enim fere bella gerebantur. Tua autem aetas incidit in id bellum cuius altera pars

sceleris nimium habuit altera felicitatis parum. Quo tamen in bello cum te Pompeius alae [alteri] praefecisset magnam laudem et

a summo viro et ab exercitu consequebare equitando iaculando omni militari labore tolerando. Atque ea quidem tua laus pariter

cum re publica cecidit. Mihi autem haec oratio suscepta non de te est sed de genere toto. Quam ob rem pergamus ad ea quae

restant.

Versione tradotta

Quelli, invece, la cui prima età, per gli umili e oscuri natali, trascorre totalmente ignorata da parte degli

uomini, non appena incominciano ad esser giovani dovranno prefiggersi grandi scopi e perseguirli con onesto zelo: e ciò faranno

con animo tanto più fermo, poiché quella età non solo non suscita invidia, ma anzi li favorisce. La prima raccomandazione per

un giovane che aspira alla gloria consiste, dunque, nel potersi segnalare nelle imprese di guerra: e cosi molti emersero al

tempo dei nostri antenati. Quasi sempre, infatti, si conducevano guerre. Ma la tua giovinezza incappò in quella guerra, in cui

una fazione ebbe troppa scelleratezza, ma l'altra poca fortuna. Tuttavia in quella guerra, poiché Pompeo ti aveva posto a capo

di un'ala dell'esercito, ti procurasti lodi da parte di quel sommo uomo e dell'esercito combattendo a cavallo, tirando

giavellotti e sopportando ogni fatica militare. E, invero, la tua gloria cadde insieme con la repubblica. Ma io non ho

intrapreso questa mia trattazione proprio per te, ma per tutti, in generale. Ritorniamo, perciò, al nostro argomento.

  • Letteratura Latina
  • De Officiis di Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti