Libro 2, Paragrafo 50 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 50

Sed pontificem sequamur. Videtis igitur omnia pendere ex uno illo quod pontifi cum pecunia sacra coniungi volunt isdemque ferias et caerimonias adscribendas putant. Atque etiam hoc docent Scaevolae quom est partitio ut si in testamento deducta scripta non sit ipsique minus ceperint quam omnibus heredibus relinquatur sacris ne alligentur. In donatione hoc idem secus interpretantur: quod pater familias in eius donatione qui in ipsius potestate est adprobavit ratum est; quod eo insciente factum est si id is non adprobat ratum non est.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti