Libro 2, Paragrafo 64 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 64

Postea quom ut scribit Phalereus sumptuosa fieri funera et lamentabilia coepissent Solonis lege sublata sunt quam legem eisdem prope verbis nostri Xviri in decimam tabulam coniecerunt. Nam de tribus reciniis et pleraque illa Solonis sunt. De lamentis vero expressa verbis sunt: ‘mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.’

De sepulcris autem nihil est apud Solonem amplius quam ‘ne quis ea deleat neve alienum inferat’ poenaque est ‘si quis bustum’ — nam id puto appellari t . . . mbon— ‘aut monimentum’ inquit ‘aut columnam violarit deiecerit fregerit’. Sed post aliquanto propter has amplitudines sepulcrorum quas in Ceramico videmus lege sanctum est ‘ne quis sepulcrum faceret operosius quam quod decem homines effecerint triduo’;

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti