Libro 3, Paragrafo 12 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 12

Anno quarto postquam Hannibal in Italiam pervenitM. Claudius Marcellus consul a senatu missus est pugnaturus contro Hannibalem apud Nolam Campaniae urbem. Nam Hannibal iam multas Romanorum civitates per Apuliam Calabriam Brutios occupaverat multasque alias occupaturus erat. Interdum etiam Philippus Macedonum rex ad Hannibalem legatos miserat auxlium contra Romanos promissurus si Hannibal post Romam deletam auxilium contra Graecos Philippo tulisset: Graeci enim contra Philippum bellum suscepturi erant ad libertadem vindicandam. Postquam Philippi legati capti sunt et res a Romanis cognita est senatus ad Philippum in Macedoniam M.Valerium Laevinum misit qui cum rege de societate egit. Postea quia sardinia quoque ab Hannibale sollicitata Romanos deseruerat in insulam missus est T.Manlius Torquatus qui controversiis compositis rursus in Romanorum potestatem Sardiniam redegit.

  • Latino
  • Breviarium ab Urbe condita di Flavio Eutropio
  • Eutropio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti