Libro 3, Paragrafo 43 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 43

Sequitur illud ‘intecessor rei malae salutaris civis esto’. Quis non studiose rei publicae subvenerit hac tam praeclara legis voce laudatus?

Sunt deinde posita deinceps quae habemus etiam in publicis institutis atque legibus: ‘Auspicia servanto auguri parento.’ est autem boni auguris meminisse maximis rei publicae temporibus praesto esse debere Iovique optimo maximo se consiliarium atque administrum datum ut sibi eos quos in auspicio esse iusserit caelique partes sibi definitas esse traditas e quibus saepe opem rei publicae ferre possit. Deinde de promulgatione de singulis rebus agendis de privatis magistratibusve audiendis.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti