Libro 39, Par. 52 - Studentville

Libro 39, Par. 52

Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno

mortuimi seribunt. Ego neque his neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Valerio L. Valerium principem

senatus ipsum censoreni lectum invenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset, quo vivo, nisi ut ille senatu

moveretur, quam notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset. Antiatem auctorem refellit

tribunus plebis M. Naevius, adversus queni oratio inscripta P. Africani est. Hic Naevius in magistratuurn libris est tribunus

plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ante diem quartum idus

Decembres. Inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius L. Porcius consulatuin inierunt. Ita vixisse in tribunatu

Naevii videtur, diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censuram.
Trium clarissimorum

suae cuiusque gentis virorum non tempore magis congruente comparabilis mors videtur esse, quam quod nemo eorum satis dignum

splendore vitae exitum habuit. lam primuni omnes non in patrio solo mortui nec sepulti sunt. Veneno absumpti Hannibal et

Philopoemen; exsul Hannibal, proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et in vinculis exspiravit: Scipio etsi non

exsul neque danmatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus, absens citatus, voluntarium non sibimet ipse solum sed etiam

funeri suo exsilium indixit.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti