Libro 4 - Par. 9 - Studentville

Libro 4 - Par. 9

Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diem tertium ad Caesarem reversuros. Interea ne propius se castra moveret petiverunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. Cognoverat enim magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi frumentandique causa ad Ambivaritos trans Mosam missam; hos exspectari equites atque eius rei causa moram interponi arbitrabatur.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti