Dum haec ad Alesiam geruntur, Galli concilio
principum indicto non omnes qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix, convocandos statuunt, sed certum numerum cuique
civitati imperandum, ne tanta multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec frumenti rationem habere possent.
Imperant Haeduis atque eorum clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis, Brannovicibus [, Blannoviis] milia xxxv; parem
numerum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt; Sequanis,
Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus duodena milia; Bellovacis decem; totidem Lemovicibus; octona Pictonibus
et Turonis et Parisiis et Helvetiis; sena Suessionibus, Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrogibus;
quina milia Aulercis, Cenomanis; totidem Atrebatibus; iiii Veliocassis, Lexoviis et Aulercis; Eburovicibus terna; Rauracis et
Bois bina; x milia universis civitatibus, quae Oceanum attingunt quaeque eorum consuetudine Aremoricae appellantur, quo sunt in
numero Coriosolites, Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti. Ex his Bellovaci suum numerum non contulerunt, quod se suo
nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen a Commio pro
eius hospitio duo milia una miserunt.
- Latino
- De Bello Gallico
- Cesare