Libro 7, vv. 81-106 - Studentville

Libro 7, vv. 81-106

At rex sollicitus monstris oracula Fauni, 7.81
fatidici

genitoris, adit lucosque sub alta
consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
fonte sonat saevamque exhalat opaca

mephitim.
hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus 85
in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
cum tulit et

caesarum ovium sub nocte silenti
pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
multa modis simulacra videt volitantia

miris
et varias audit voces fruiturque deorum 90
conloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
hic et tum pater

ipse petens responsa Latinus
centum lanigeras mactabat rite bidentis,
atque harum effultus tergo stratisque iacebat

velleribus: subita ex alto vox reddita luco est: 95
‘ne pete conubiis natam sociare Latinis,
o mea progenies,

thalamis neu crede paratis;
externi venient generi, qui sanguine nostrum
nomen in astra ferant, quorumque a stirpe

nepotes
omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens 100
aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.’
haec

responsa patris Fauni monitusque silenti
nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,
sed circum late volitans iam Fama

per urbes
Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes 105
gramineo ripae religavit ab aggere classem

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti