Libro IV, 6: Tiberio - Studentville

Libro IV, 6: Tiberio

Congruens crediderim recensere ceteras quoque rei publicae partis, quibus modis ad eam diem habitae sint, quoniam Tiberio mutati in deterius principatus initium ille annus attulit. Iam primum publica negotia et priuatorum maxima apud patres tractabantur, dabaturque primoribus disserere et in adulationem lapsos cohibebat ipse; mandabatque honores, nobilitatem maiorum, claritudinem militiae, inlustris domi artes spectando, ut satis constaret non alios potiores fuisse. Sua consulibus, sua praetoribus species; minorum quoque magistratuum exercita potestas; legesque, si maiestatis quaestio eximeretur, bono in usu. At frumenta et pecuniae uectigales, cetera publicorum fructuum societatibus equitum Romanorum agitabantur. Res suas Caesar spectatissimo cuique, quibusdam ignotis ex fama mandabat, semelque adsumpti tenebantur prorsus sine modo, cum plerique isdem negotiis insenescerent. Plebes acri quidem annona fatigabatur, sed nulla in eo culpa ex principe: quin infecunditati terrarum aut asperis maris obuiam iit, quantum impendio diligentiaque poterat. Et ne prouinciae nouis oneribus turbarentur utque uetera sine auaritia aut crudelitate magistratuum tolerarent prouidebat: corporum uerbera ademptiones bonorum aberant. Rari per Italiam Caesaris agri, modesta seruitia, intra paucos libertos domus; ac si quando cum priuatis disceptaret, forum et ius.

  • Latino
  • Annales di Publio Cornelio Tacito
  • Tacito

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti