Spurius Ligustinus a consule et a tribunis petiit, ut sibi paucis ad populum agere
liceret. Permissu omnium ita locutus (esse) fertur: “Sp. Ligustinus Crustumina ex Sabinis sum oriundus, Quirites. Pater mihi
iugerum agri reliquit et parvum tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque ibi habito. Cum primum in aetatem veni, pater
mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil adtulit praeter libertatem pudicitiamque, et cum his fecunditatem,
quanta vel in diti domo satis esset. Sex filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae. Filii quattuor togas viriles
habent, duo praetextati sunt. Miles sum factus P. Sulpicio C. Aurelio cunsulibus.
In eo exercitu, qui in Macedoniam est
transportatus, biennium miles gregarius fui adversus Philippum regem; tertio anno virtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus
decumum ordinem hastatum adsignavit. Devicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam reportati ac dimissi essemus, continuo
miles voluntarius cum M. Porcio consule in hispaniam sum profectus. […] Hic me imperator dignum iudicavit, cui primum
hastatum prioris centuriae adsignaret.
- Latino
- Ab urbe condita
- Livio