L'imperatore Giuliano l'apostata - Studentville

L'imperatore Giuliano l'apostata

Iulianus, cum imperator factus esset, ingenti apparatu contra parthos arma cepit; plurima oppida et castella persarum in deditionem accepit vel vi expugnavit. cum assyriam devastavisset, castra apud ctesiphontem aliquamdiu habuit. rediens victor in patriam, cum proelio interesset, hostili manu interfectus est VI kal. iulias, imperii anno septimo, aetatis altero et trigesimo. atque inter divos in caelum ascendit, vir egregius, qui optime rem publicam rexisser, nisi fata adversa fuissent. graecis et latinis litteris eruditus, sed graecis disciplinis doctior, eloquentia prompta, memoriae tenacissimae fuit. in amicos liberalis, in provinciales iustissimus; religionis christianae insectator, perinde tamen ut cruore abstineret.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti