L'oracolo di Apollo - Studentville

L'oracolo di Apollo

Inter Graeciam et Thessaliam surgit altissimus mons Parnassus: huius montis radices puri fontis aquae lavant et vallis amoena et plena olearum est. Olim hanc vallem incolae et pastores reliquerunt quia ingens serpens, Python nomine, eam regionem vastabat et a fonte eos arcebat. Ex ore huius tam pestilens halitus emanabat ut homines atque pecudes necaret. Cum Apollo olim ex Olympo descendit, Python contra eum pestilentem halitum vomuit. At ille ex suo arcu sagittas plurimas emisit idque monstrum taetrum interfecit. Ad memoriam illius necis Graeci Apollinem Pythium appellaverunt et in illa regione templum magnificentissimum ei dedicaverunt. In eo Apollo oraculum suum posuit et ad illud ex omnibus Greciae regionibus legati veniebant cum muneribus, ut illud consulerent. Idem oraculum olim Socratem sapientissimum omnium Graecorum praedicavit. Responsa sua tamen non ipse Apollo dabat, sed per os virginis Pythiae.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti