Magnus Ulixes - Studentville

Magnus Ulixes

Ulixes, magnus Graecus heros, per decem annos bellum contra Troianos fecit; postea temptavit in patriam remeare, ubi patrem senem, mulierem iuvenem, filium infantem reliquerat. Sed Neptunus, maris deus, reditum Ulixis difficilem fecit, quod is Poliphemus filium eius occaecaverat. Tum Ulixes per maria decem annos erravit gentesque varias cognovit. Circe maga volebat Ulixem tenere in terra sua; Calipso nympha per septem annos Ulixem amavit atque apud se tenuit; Nausicaa, tenera dulcisque regis Alcinoi filia, volebat Ulixi nubere. Sed strenuus Graecus heros omnia impedimenta superavit, etiam Sirenum insidias, quae homines fascinabant, alliciebant atque occidebant. Itaque post viginti annos in patriam Ulixes remeavit et cum suis vixit.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti