Maratona e Salamina - Studentville

Maratona e Salamina

Athenienses non modo pro sua sed etiam pro totius Graeciae libertate terra marique adversus Persas dimicaverunt. Quisnam ignorat illam pugnam Marathoniam,qua tam exigua manus tantas opes prostravit?Cuius victoriae quale praemium Miltiadi,duci belli auctorique pugnae,tributum est?Cum in porticu,quae Poecile vocatur,pugna Marathonia dipingeretur,in numero praetorum prima imago eius,incitantis milites proeliumque committentis,posita est.In ea pugna maxima omnium Atheniensium virtus fuit,inter ceteros tamen Themistoclis adulescentis gloria emicui,in quo iam iunc indoles futurae imperatoriae dignitatis apparuit.Quid enim de victoria Salamina dicere possumus?In eo proelio navali cuius laus prima fuit? Nonne Xerxes,Persarum rex,magis consilio prudentiaque Themistoclis quam armis Graeciae victus est? Ultrum ducem,ultram pugnam maioribus laudibus celebrare debemus?Miltiadis vero et Themistoclis bellica laus pariter fulget et victoria Salamina cum Marathonio tropaeo comparari potest. Nam pari modo apud Salaminam parvo numero navium maxima classia devicta est.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti