Micipsa adotta Giugurta - Studentville

Micipsa adotta Giugurta

Postquam, Numantia deleta, P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit, ibique secreto sic monuit: «Amicitiam populi Romani semper cole; si permanere voles in tuis artibus, ultro tibi et gloria et regnum venient, sin properantius perges, ipse praeceps cades». Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum sententia haec erat: «Iugurthae tui bello Numantino longe maxima virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. En habes virum dignum te atque avo suo Masinissa». Igitur rex, cum virtute tum gratia viri permotus, flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est, statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti