Mordacità di Diogene - Studentville

Mordacità di Diogene

Diogenes philosophus, interrogatus num (se) ludos Olympicos spectavisset, respondit: “Spectavi, sed paucos homines vidi. Athletae enim veri homines non videntur (sembrano), quia non ingenii vires, sed tantum corporis adhibent!”.
Quidam olim eum interrogaverat qua hora prandere deberet. Cui respondit philosophus: “si dives es, quotiens cupis; si pauper, quotiens habes”.
Idem, cum olim ad urbem Myndum pervenisset, quae magnificas et ingentes portas habebat, cum ipsa exigua esset, exclamavit: “Portas claudite, ne urbs evadat!”.

  • Latino
  • Nova Officina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti