Morte di Asdrubale al Metauro - Studentville

Morte di Asdrubale al Metauro

Hannibal, Romanis apud Ticinum et apud Trebiam profligatis, Apenninis montibus superatis, ad Trasumenum lacum descendit et ibi castra posuit. Interea, cum cognovisset Hasdrubalem, fratrem suum, in Hispania a Scipione victum esse, et cum putaret contra se novis pluribusque copiis egere ut Fabio Maximo diutius resisteret, Hasdrubalem ex Hispania in Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is, cum in Italiam descendisset, priusquam ad Hannibalem pervenire posset, apud Senam, Piceni civitatem, in insidias incidit a consulibus Appio Claudio Nerone et M. Livio Salinatore compositas. Proelium apud Metaurum flumen factum est; quamvis Hasdrubal maxime strenue pugnavisset, denique tamen occisus est, plurimi eius milites capti aut interfecti sunt, magnum pondus auri et argenti Romam latum est. Victo Hasdrubale, Romani animum recuperaverunt et, ut Hannibal quoque profligaretur, ex Hispania P. Cornelium Scipionem evocaverunt, qui quam celerrime in Italiam rediit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti